Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Libri audibiles  -    Latinitas antiqua
Cicero
ciccat1
CICERONIS ORATIONES IN CATILINAM HABITAE  I

Orationes maximi oratoris Romani illustrissimae, quae pronuntiatu classico recitantur a Nicolao Groß.
Cicero ipse putavit coniuratione Catilinae patefactâ et eodem ex Urbe fugato eiusque asseclis supplicio capitali affectis se de re publicâ Romanâ meritissimum gloriâ perpetuâ fore celebrandum.
De iis, quae Cicero fecit rei publicae causâ, historici moderni licet alii aliter iudicent: nemo autem dubitat, quin orationes Ciceronis in Catilinam habitae sint splendidissimê compositae, eaedemque sint orationes litteraturae Latinae omnium illustrissimae. Locutiones enim a Cicerone ibidem adhibitae, quales sunt "Quo usque tandem" et "O tempora, o mores" iam pridem sunt verba alata tamquam cimelia pretiosa thesauro literaturae mundanae inclusa.
Editio audibilis complectitur 4 discos (CIC.Cat. 1 - 4)

Discus primus: CIC.Cat. I
Primâ in oratione maximê invectivâ Cicero verbis illustrissimis, quae sunt "quo usque tandem", invehitur in Catilinam, quem dicit exemplo maiorum iam pridem fuisse occidendum.
Istius facinora, ipsa etiam noctis superioris et proximae, a se consule omnia cognita esse, orator affirmat mox tranquillê argumentis convincens, mox Catilinam vehementissimê increpitans...
Qua in oratione Cicero senatoribus de Catilinae moribus facinoribusque nefariis tam bene persuadet, ut eidem urbs quam citissimê relinquenda sit.

datotheca audibilis  40 min.
ISBN 978-3-938905-22-7
num.mandatelae: 00505A pretium € 11,90
exemplum
CD
retro