Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Libri audibiles  -    Latinitas antiqua
Cicero
ciccat2
CICERONIS ORATIONES IN CATILINAM HABITAE  II

Orationes maximi oratoris Romani illustrissimae, quae pronuntiatu classico recitantur a Nicolao Groß.
Cicero ipse putavit coniuratione Catilinae patefactâ et eodem ex Urbe fugato eiusque asseclis supplicio capitali affectis se de re publicâ Romanâ meritissimum gloriâ perpetuâ fore celebrandum.
De iis, quae Cicero fecit rei publicae causâ, historici moderni licet alii aliter iudicent: nemo autem dubitat, quin orationes Ciceronis in Catilinam habitae sint splendidissimê compositae, eaedemque sint orationes litteraturae Latinae omnium illustrissimae. Locutiones enim a Cicerone ibidem adhibitae, quales sunt "Quo usque tandem" et "O tempora, o mores" iam pridem sunt verba alata tamquam cimelia pretiosa thesauro literaturae mundanae inclusa.
Editio audibilis complectitur 4 discos (CIC.Cat. 1 - 4)

Discus alter: CIC.Cat. II
Alterâ oratione in Catilinam habitâ (quam Cicero habuit d.8. m. Nov. a.63a.Chr.n. coram populo) idem studet alios a timore coniuratorum liberare, aliis, qui a Catilinariis instigati suspicentur consulem agere more tyranni, fidem facere.
Primâ in parte orator iis, qui optaverant, ut Catilina potius puniretur quam ex urbe emitteretur, explicat, quare hac viâ usus sit: Catilina si supplicio capitali affectus esset, futurum fuisse, ut Cicero ipse invidiâ impediretur, ne animadverteret in ceteros coniuratores. Eosdem autem ipsos rei publicae inferre damnum maximum. Nullum hostem externum posse Romam destruere, hostem esse intra moenia: pugnandum esse contra Catilinariorum flagitia sceleraque immania...

datotheca audibilis 41min.
ISBN 978-3-938905-25-8
num.mandatelae: 00406A pretium € 11,90
exemplum
CD
retro