Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Libri audibiles  -   Latinitas antiqua
Seneca
seneca1
EPISTULAE A SENECA AD LUCILIUM SCRIPTAE I

Epistulae a Senecâ ad Lucilium scriptae sunt opus huius auctoris omnium maturissimum, quo tamquam speculo redditur, quantâ idem fuerit mentis ubertate, quam bene vitam hominesque expertus sit, quam graviter idem luctatus sit ut assequeretur sinceritatem morum animique libertatem. 
Quo opere 124 epistularum Seneca lectorem subtili methodo didacticâ ducens proficiscitur a virtutibus minoribus, id est ab amicitiâ, temperantiâ, convictu sociali, humanitate privatâ – in claritudinem pervênit epistulâ, qua Seneca postulat, ut servi humaniter tractentur, quia sint homines, non machinae. Sequuntur epistulae prolixiores, quas scripsit de arte moriendi et de commodis eruditionis necnon de incommodis philologiae sui ipsius tantum causâ tractatae; quae non spectent ad rationem rectê vivendi, ea nocent, quia iisdem amittitur tempus. In fine huius collectionis positae sunt epistulae ad integros tractatûs exauctae, de quaestionibus philosophiae hellenisticae scriptae, velut de virtutibus cardinalibus, de verâ arte oratoriâ et poeticâ, de formulâ, qua Stoici definiant, quid sit bonum.
Seneca est unus ex linguae Latinae auctoribus artificiosissimis.
Cum semper studeret indolem inclinationesque suas proprias perscrutari, scivit quam accuratissimê describere commotiones animi humani subtilissimas. Elocutio Senecae insignis est figuris metaphorisque,  facetiis lepidissimis, haud raro iocis satiricis, interdum sententiarum acerbitate cruentissimâ. Epistulae humanitatis sparsae sunt sale, praesertim illis locis, ubi secum ipso cavillatur amabiliter. Coaequales cum imprimis admirentur Senecam ut oratorem poetamve, patres ecclesiastici et mediaevales morum castigatorem. 
In Senecae epistulis philosophicis, cum referantur inter litteras Romanorum optimas, is qui gaudet verbis aptis concinnisque faciendis, inveniet locutiones desideratissimas, quas liceat e contextu solutas adhibere ratione dicteriorum verborumque âlâtorum.  Itaque non est mirandum, quod êdi non desinunt breviaria Senecana,  quae nostrâ aetate maximê popularia praedicantur publicari ad usum coaequalium aut dispensatorum aut animi intentione laborantium aut libertatem animi quaeritantium eqs.
Roma dicitur philosophos non êdidisse nisi duos: Cicero philosophiam Romanis attulit, Seneca eandem ad vitam Romanorum accommodavit. Uterque ad historiam cultûs civilis occidentalis plura contulit quam ut possint aestimari.  

Liber primus: SEN.ep.I 1-6    

epistula 1: Seneca corpus epistularum exorditur ab adhortatione, quae est „Vindica te tibi!“ Amicus atque discipulus ut se liberet a negotiis levioribus, ut tempus sibi comparet ad philosophandum. Tempus esse rem unicam, quam homo verê possideat, tamen tempus ab eodem socordius absumi. Omni die hominem morti magis appropinquare, ergo vivere esse mori. Itaque necesse esse homo parcê utatur tempore, omnem diem sine philosophiâ transactum esse perditum. – epistula 2: De libris legendis Seneca suadet, ne multa, sed multum legatur. Lucilius ne legat indiscriminatim, sed legat praestantiores tantum auctores eosdemque quam saepissimê. – epistula 3: Amici quomodo eligendi sunt, et quid licet iisdem credere? Seneca suadet: Primo iudica, primo cavê, postea confide, ne facias e contrario. Cui non omnia credere audes, is non est verus amicus. – epistula 4: Quomodo vivere possum aequo animo, sine timore? Seneca respondet: Eo quod non  nimium aestimas vitam tuam.–   epistula 5: Philosophari non est alienum esse a rebus humanis. Philosophus ne moribus aspectuque suo se alienum faciat a ceteris hominibus. Alios oportet persuadeat, ut  philosophiae se dedant, ne ab eâdem absterreantur. – epistula 6: Philosophia potius discitur exemplis quam praeceptis. Magni philosophi omnes magis exemplo vitae suae morumque quam praeceptis suis effecerunt ad philosophiam docendam. Necnon Lucilius oportet accipiat tantum praecepta a Senecâ, sed etiam cum illo communicet res, quas ipse sit expertus: unus alteri conferat, ut fiant sapientiores. epistula 7: Fuge turbam! Seneca verbis vehementissimis describit, quibus animis sint spectatores pugnae gladiatorum. Plerique homines moderni vix paterentur talia spectacula. Horribile auditu, quibus clamoribus spectatores antiqui incitaverint gladiatores de vitâ suâ pugnantes: „Occîde! Verbera! Ure! Quare tam timidê incurrit in ferrum? Quare parum audacter occîdit? Quare parum libenter moritur?“ – Ex colloquiis quae hodie iterum iterumque fiunt de violentiâ rerum athleticarum augescente et de periculis spectaculorum violentorum per mediatra divulgatorum, apparet has cogitationes Senecae valere etiam ad vitam hodiernam. At Seneca non dubitat quin noceant spectacula violenta: „In spectaculum incidi...crudelior et inhumanior...redeo“. – epistula 8: Epistulâ octavâ vita philosophi contemplativa ab omnibus rebus supervacuis abstinens dicitur esse unicê vera. „Mihi crede, qui nihil agere videntur maiora agunt: humana divinaque simul tractant“, - necnon verba affert Epicuri, nam nulli philosopho verum dicenti ex cathedrâ adversatur – „philosophiae servias oportet, ut tibi contingat vera libertas“. – epistula 9: Lucilius quaerit e magistro suo, utrum sapiens egeat amicis necne. Seneca respondet sapientem amicitiâ delectari, eandem quaerere, sed posse ab eâdem abstinere, si sibi a fortunâ sit erepta. Nam vera bona et unica ei non posse eripi: eius virtutes. – epistula 10: Homines imperiti si philosophantur, ne relinquantur sôli. At Lucilio, cum sit iam bene progressus in philosophiâ discendâ, licet philosophari soli. – epistula 11:  Nullus homo potest superare ipsam naturam. Quod a Senecâ demonstratur exemplo erubescentiae hominum verecundorum. Colorem faciei non posse mutari voluntate, neque posse prohiberi neque adduci. – epistula 12: De senectutis molestiâ diminuendâ. Ad hoc propositum Seneca nos adducit quodam cum lepore faceto: Narrat se visisse villam suam; cum animadvertisset detrimenta aedificii et arborum et servum nimis debilem, primo se obiecisse vilico negligentiam, postea intellexisse detrimenta villae et arborum et hominis  effecta esse senectute.  Villam unâ secum consenuisse. Cum idem villam considerat, cognoscit se iam esse senem. Seneca facetê narrat, quam inops consilii auxiliique fuerit vestigia senectutis animadvertens. Deinde suadet Lucilio, ut studeat frui senectutis effectibus commodis atque iucundis, immo, ut eandem amet, quia senectute animus hominis  reddatur aequior. Omni vespere ut gaudeat de die transacto, quasi lucrum acceperit, crastinum autem diem exspectet intrepidê.

2  datothecae audibiles, 88 min.
ISBN 978-3-938905-26-5
num.mandatelae: 00506A pretium € 17,90
exemplum            
CD
sursum retro