Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Libri audibiles  -   Versiones litteraturae
Fabella
textorau
FABELLA TEXTORIS VERSUTI PALAEOINDICA

Fabella palaeoindica, c.t. „Textor se deum Visnum esse simulans“ (continetur opere fabellarum collecticio, quod inscribitur „Pancakhyyika“, textus est excerptus e libro Adolfi Stenzleri, c.t. Liber linguae sanscritae elementarius), e sanscrito in Latinum sermonem conversus. Copioso glossario Latino necnon textu instructus, qui est e versione Kamasutrae Latinâ Richardi Schmidt indologi illustris excerptus.
Textor pauper tam vehementer incidit in amorem cuiusdam principissae, ut sagittâ dei amoris ictus animo relinquatur. Cum resipuerit, rogat amicum carpentarium, ut sibi struat rogum, quia omnino nullam inveniat rationem, qua appropinquet principissae ideoque vitam suam non iam sustineat. At amicus scit, quid suadeat: Qui textori construit machinam volatilem, quae simillima est Garudae, avi Visnui dei, textoremque instruit huius dei omnibus insignibus. Iisdem instructus textor nocte volat in conclave principissae dormitorium, ei dicit se esse deum Visnuum affirmatque se, cum in eius amorem inciderit, - sibi deo hoc licere – illam ducturum esse in matrimonium Gandharvianum, i.e. statim atque sine ullis sollemnibus. Puella, qua sit animi simplicitate, sibi cum videatur esse honoratissima, libenter assentitur; ita fit, ut ambo unâ degant noctem (necnon multas sequentes) secundum praecepta Kamasutrae.
Rex reginaque, cum a gynaecophylacibus certiores facti in corpore inveniant vestigia morsiuncularum amoris, primo indignatissimi iurant se filiae temptatorem punituros esse crudelissimê. Cum accipiant nocte filiam suam concumbere cum deo supremo, tum eorum indignatio mutatur in veram animi inflammationem, superbiam, potestatis cupiditatem: Rex, cum generi auxilio confisus sit paratus ad dominatum mundi suscipiendum, statim impetum facit in omnes civitates propinquas. Sed eaedem cum regem repellant terramque rêgis expugnent, usque dum eidem nihil relinquatur nisi urbs regni principalis, urgenter rogat generum de auxilio divino iam pridem exspectato.  At eidem genero res nunc in summum discrimen adducta est: qui desperatus vult pugnans mori. Tum ultimo momento temporis verus Visnuus deus rei se interponit...  

Haec narratiuncula lepida atque amabilis, quae habet magnam exspectationem, spectat ad genus novellarum, quas Otto Weinreich appellavit „fraudem Nectanebonis“. Ad idem genus refertur fabula Bocatiana fratris Alberti, qui mulieri pulchrae piaeque dicit se esse Gabrielem archiangelum, ut cum illa pernoctet...   

datotheca audibilis 21 min.
ISBN 978-3-938905-15-9
num.mandatelae: 00104A pretium € 12,90
exemplum
CD
retro