Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Lexica 
In rubricâ, c. t. est "Lexica", edentur lexica unius aut plurium linguarum, praesertim lexica disciplinarum specialium.

Leo Latinus in animo habet cum cetera tum praecipuê componere opera quae sunt Lexicon botanicum, chemico-pharmaceuticum, coquinarium, eroticum (Pierrugues), medicum, zoologicum et Encyclopaediam Latinam.



GLOSSARIUM FRAGRANTIAE fragglossarium
Nikolaus Groß

„Glossarium Fragrantiae“ est lexicon copiosum (504 pp.), quo indicantur verba Süskindii originalia, quae spectant ad vocabula rara atque difficilia „Fragrantiae“ Latinae,  necnon loci testes afferuntur omnibus Latinitatis aetatibus exorti et notiones ad eosdem pertinentes Latine explicantur et commentario instruuntur. Hoc opus unâ ex parte est adiumentum necessarium, sine quo non penitus intelliguntur vocabula versionis Latinae, ex alterâ parte – „Fragrantiâ“ praetermissâ – est vera encyclopaedia Latina, opus sui generis singulare, quod  omnibus amicis linguae Latinae est „ktêma eis aei“, i.e. possessio in aeternum.
In „Glossario Fragrantiae“ inveniuntur et voces locutionesque Theodiscae textûs originalis earumque translationes in linguas modernas (Anglicam, Francogallicam e.al.) et fusae explicationes commentariique, haud raro etiam tractatiunculae prolixiores multis excursibus, anecdotis citationibusque instructae, quae spectant ad provincias scientiae maximê varias, praecipuê litteraturam, philosophiam, historiam, religiones, geographiam, chemiam, biologiam, pharmaciam, medicinam, artes fabriles, technologiam necnon magnam copiam praeceptorum culinarium.
Ecce pauca tantum lemmata tractatiuncularum maiorum:  abracadabra (de etymo huius illustris formulae magicae), accipiter (avis rapax, eius nomen moresque), anas (genus avium, earum conspectus, mores, praecepta anates coquendi), anthrax (origo atque historia huius luis perniciosae, testimonia, loci biblici, Homerici e.al.), Austria (historia huius terrae illustris), bacchanal (causa et eventus bacchanalis Romani, Latina inscriptio prisca: senatûs consultum de Bacchanalibus, Livius eqs.), cholera (symptomata, causae, therapîa), coriarius (historia artis coriariae, descriptio methodorum huius artis accurata), Cucania (terra otiosa phantastica quomodo describatur in fabellis, musicâ, arte figurativâ), Diderot (eius vita operaque), dysenteria (huius morbi epidemici  symptomata, causae, processus, therapîa), figura Veneris (positiones coitûs venerei, quales memorantur apud Lucretium, Horatium, Ovidium, Martialem, in Kamasutrâ, Jou Pu Tuan, in Nicolai Chorieri „Aloisiâ Sigeâ“, denique apud Van de Velde, Kinsey, Hite. Hugonota (historia Hugonotarum), Iesuita (historia Ordinis Iesuitarum), lacerta (lacertarum conspectus moresque), Lapponia (terra Lapponum,  eorum mores consuetudinesque, tarandri, Vir Natalicius, eqs), lichen (qualis sit eius structura, quantum valeat), lien (hoc organum corporis cuius sit structurae, quid valeat), masso (Massonum unio secreta quid valeat, Massonum historia, lêgesque. ,Mississippium (adnotationes ad hoc flumen factae, addito delectabili deverticulo, quod spectat ad Marci Twain orationem infamem in „Coetu Stomachico“ habitam), myron (notio, compositio, historia myrorum)  myropoea (historia, ars technica myra conficiendi), natrix (structura, vita natrîcum serpentium), placenta (Catonis placentae Romanae, praecepta placentas furno coquendi moderna: placenta damascenorum, torta cerasĭna Nigrisilvana), rattus (species, mores, loci litteraturae ad rattos pertinentes: E.A. Poe, duo cantica rattorum Iohannis Volfgangi de Goethe, originalia et Latinê reddita), ricinus (eius vita et desideria, quale sit munus ricini  allegoricum in Süskindii „Fragrantiâ“),  Russo (vita operaque Iohannis Iacobi Rousseau), saccharum (historia arsque technica sacchari conficiendi), salamandra (trituri salamandraeque: structura moresque, „exercitium salamandri“ sodalicii studentium), Saxonia (historia Saxoniae, additae sunt vitae prolixae magnorum Latinistarum Saxŏnum: Hedericus, Scheller, Georgesius, Theragrus, Opifer), sericum (historia arsque technica serici fabricandi), socolata (historia arsque technica socolatae fabricandae), syphilis (huius luis symptomata, causae, historia, origo, litterae Latinae: Fracastorius e.al.), talpa (structura moresque talparum et heterocephalorum glabrorum), tilia (ratione botanica atque philologa considerata: 2 versiones Latinae cantici, c.t.: „Ad fontem ante vicum...“), varicellae (huius morbi symptomata, quomodo oriatur, quomodo distinguatur a variolis), variolae (symptomata, origo), Voltarius (vita operaque),  zoon polemion (tractatiuncula de bestiis hominibusque periculosis scripta), De Patricio Süskind  (de Patricii Süskind vitâ operibusque)  e.m.al. 

Lectori huius operis offertur – ut ita dicamus - hortus uberrimus maximêque versicolor plenus plantarum rararum, quae digestae sunt in ordinem alphabeticum – ab Abracadabrâ usque ad zoon polemion. Denique tractatiuncula de Patricii Süskind vitâ operibusque scripta. Et haec omnia scripta sunt sermone tam simplici, ut facile intellegatur. 

Editum est a Fundatione Melissa, Bruxellis a. 2004


504 paginae, 15x25cm, tegmen spissatum
ISBN 978-2-87290-020-6
num.mandatelae: 00706 pretium € 47,00
exemplum legibile (pdf 140 KB)
Liber
sursum retro