Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Editiones textuum  -   Versiones litteraturae
Narrationes / Fabulae novellae Memento
MEMENTO MORI

Haec fabula criminalis, qua animus legentis corripitur, a Nicolao Groß ex Anglico sermone in Latinum conversa est.
Argumentum: Prof. Aserus anthropologus illustris, cuius disciplina specialis est cultus mortuorum palaeomexicanus, occisus est. Telum autem homicidiale est calvaria humana, qua Aserus est summâ vi prostratus.
Homicida secretarius illius hominis docti voluntariê se tradidit astynomis.
Qui iam confessus est se Aserum interfecisse. At qua de causâ hoc fecit?  Quaestione criminali procedente duo astynomi accipiunt, quae fuerint causae facinoris mysteriales, denique etiam de duobus homicidiis aliis audiunt, quae non commissa sunt a secretario...
Haec versio Latina eo excellit, quod est prima fabula criminalis moderna Latinê scripta! Necnon apparet antiquâ linguâ adhibitâ sine ullâ difficultate reddi posse horrorem suspensionemque animi textu originali effectas.
"Tela homicidialia licet sint vehementer varia, sed illud, quod adhibitum est ad Philippum Aserum occidendum, spatio plus duorum decenniorum, quibus functus sum officio astynomico, omnium quae vidi erat telum formidulosissimum. - Quod telum erat calvaria - calvaria humana. - Eduardus Craneus egoque oculis emissiciis despectabamus ad eiusdem reliquias discissas et cruentas iuxta virum mortuum positas. Apparuit ipsam hanc calvariam post ictum primum aut alterum diffractam esse tamquam testam ovariam, sed sanê suffecisse ad Aseri calvariam diffringendam. E vulneris formâ concavâ conclusimus virum summâ vi prostratum esse..."

Fabula criminalis, quam qui audit corripiatur formidine, exspectatione torqueatur.
 Ab Alexandro Saxon scripta, a Nicolao Groß Latinê reddita.

CD 7 paginae, datotheca pdf
ISBN 978-3-938905-03-6
num.mandatelae: 00404 pretium €  7,90
Exemplum legibile (pdf 38 KB)
CD
retro