Fabella
palaeoindica a Nicolao Groß e sanscrito in Latinum sermonem
conversa et adnotatiunculis instructa.
Adiecta est
Richardi Schmidt indologi praeclari versio Latina cuiusdam textûs
e Kamasutra excerpti.
Fabella palaeoindica, c.t.
„Textor se deum Visnuum esse simulans“ (continetur opere fabellarum
collecticio, quod inscribitur „Pancakhyyika“, textus est excerptus e libro
Adolfi Stenzleri, c.t. Liber linguae sanscritae elementarius), e sanscrito in
Latinum sermonem conversus. Copioso glossario Latino necnon textu instructus,
qui est e versione Kamasutrae Latinâ Richardi Schmidt indologi illustris
excerptus.
Textor pauper tam
vehementer incidit in amorem cuiusdam principissae, ut sagittâ dei amoris ictus
animo relinquatur. Cum resipuerit, rogat amicum carpentarium, ut sibi struat
rogum, quia omnino nullam invenit rationem, qua appropinquet principissae
ideoque vitam suam non iam sustineat. At amicus scit, quid suadeat: Qui textori
construit machinam volatilem, quae simillima est Garudae, avi Visnui dei,
textoremque instruit huius dei omnibus insignibus. Iisdem instructus textor
nocte volat in conclave principissae dormitorium, ei dicit se esse deum Visnuum
affirmatque se, cum in eius amorem inciderit, - sibi deo hoc licêre – illam
ducturum esse in matrimonium Gandharvianum, i.e. statim atque sine ullis
sollemnibus. Puella, qua sit animi simplicitate, cum sibi videatur esse
honoratissima, libenter assentitur; ita fit, ut ambo unâ degant noctem (necnon
multas sequentes) secundum praecepta Kamasutrae. Rex reginaque, cum a
gynaecophylacibus certiores facti in corpore inveniant vestigia morsiuncularum
amoris, primo indignatissimi iurant se filiae temptatorem punituros esse
crudelissimê. Cum acciperent nocte filiam suam concumbere deo supremo, tum
eorum indignatio mutatur in veram animi inflammationem, superbiam, potestatis
cupiditatem: Rex, cum generi auxilio confisus sit paratus ad dominatum mundi
suscipiendum, statim impetum facit in omnes civitates propinquas. Sed eaedem
cum regem repellant terramque rêgis expugnent, usque dum eidem nihil
relinquatur nisi urbs regni principalis, urgenter rogat generum de auxilio
divino iam pridem exspectato. At eidem
genero res nunc in summum discrimen adducta est: qui desperatus vult pugnans
mori. Tum ultimo momento temporis verus Visnuus deus rei se interponit...
Haec
narratiuncula lepida atque amabilis, quae habet magnam exspectationem, spectat
ad genus novellarum, quas Otto Weinreich appellavit „fraudem Nectanebonis“. Ad
idem genus refertur fabula Bocatiana fratris Alberti, qui mulieri pulchrae
piaeque dicit se esse Gabrielem archiangelum, ut cum illâ pernoctet...
|