Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Domus editoria
In domo editoriâ, quae dicitur LEO LATINUS, êduntur litterae Latinae omnium aetatum et lexica et litterae secundariae ad Latinisticam spectantes.
LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales. Textûs colligati aut typis impressi a nobis non publicantur nisi per exceptionem.

1. LIBRI AUDIBILES
Lingua Latina non est emortua: Ex quo Imperium Romanum interiit, numquam tempus fuit, quo non essent homines, qui Latine cogitarent, loquerentur, scriberent.
Discipuli si experiuntur linguam Latinam vivâ voce pronuntiatam
- paratiores sunt ad eandem discendam
- facilius discunt vocabula atque grammaticam
- melius intellegunt textuum classicorum compositionem poeticam atque rhetoricam.
His decenniis permulta opera sunt publicata, quibus auctores perscrutarentur pronuntiatum Latinitatis classicae. Tamen adhuc maximê desunt Latini libri audibiles, quibus classica pronuntiatio restituta constanter convenienterque adhibeatur.
LEO LATINUS id sibi proposuit, ut opera litteraturae Latinae antiqua et mediaevalia et recentiora in formam librorum audibilium redacta faceret accesssibilia.

2. EDITIONES TEXTUUM (CD - ROM)

2.1 Editiones textuum Latinorum omnium aetatum
LEO LATINUS tibi offert textûs Latinos omnis generis, qui in bibliopoliis non prostant venales. Tales sunt novae editiones criticae et commentarii textuum antiquorum, mediaevalium, neolatinorum, quorum nulla potest accipi editio recentior.
Tales editiones textuum saepe instructae sunt versione theodiscâ aut aliâ versione in linguam recentiorem factâ.
Inter publicatos libros neolatinos referendi etiam sunt textûs ab ipso LEONE LATINO compositi, qui praecipue spectant ad philologiam et historiam cultûs civilis et ad scientias naturales.

2.2 Opera modernae litteraturae in Latinum conversa
Inter opera a LEONE LATINO publicata maioris momenti sunt versiones litterarum modernarum Latinae.
Quibus legendis amatores linguae Latinae modis quam plurimis delectantur (eaedem praecipuê sunt versiones operum narrativorum, velut fabellarum, fabularum novellarum et romanicarum).
Is qui linguam Latinam discit, talibus versionibus legendis pernoscit peculiaritates grammaticas atque stilisticas, quibus lingua Latina differat a linguâ originali.
Iisdem versionibus evidenter apparet, lingua Latina quam versatilis sit atque multiplex, praesertim, quam apta sit ad reddendas cogitationes modernas.


De auctore


autor
Lectrix lectorve maxime honorabilis,
magnas gratias tibi ago, quod studes pernoscere ministrationem Latinam a me praebitam. Haud scio an quaeras, quomodo mihi in mentem venerit haec res aliquatenus insolita, curnam praebeam discos textuales et libros linguae antiquae interpretandae, quam multi homines per errorem putent esse emortuam. Itaque permittas, quaeso, ut tibi breviter referam, usque nunc quibus rebus studuerim noscendis et docendis provinciam linguae litteraturaeque Latinae perlustrans.
Alumnus Universitatis Saraviensis studui philologiae Latinae, biologiae, phoneticae, indogermanisticae pernoscendis; anno autem 1987 dissertatione philologiae Latinae perscriptâ ad doctoris gradum promotus sum.
Ab anno 1981 usque ad annum 1989 in Sede operarum Neolatinitatis (cui praefuerunt Professor Dr. Christianus Helfer et Pater Dr. Caelestis Eichenseer) moderatus sum Colloquio Latino habendo, Seminario, in quo disputabatur de Latinis auctoribus aetatis humanisticae et posthumanisticae, velut de Petrarca, Erasmo, Moro, Copernico, Bacone, Campanella, Cardano, Hobbesio. Praeterea adiuvi Professorem Helfer tres editiones Lexici Auxiliaris Germanico-Latini curantem.
A. 1994-2002 in Coreanâ Universitate Seulensi Nationali curavi, ut candidatos promotionis doctoralis imbuerem methodis philologiae classicae praecipuîs. Seminarium enim habui philologiae Latinae, quod spectavit ad Ciceronem, Plautum, Terentium, Lucretium, Vergilium, Manilium, Tacitum, Senecam, Augustinum, necnon ad Abelardum, Petrarcam, Erasmum. Quâ in institutione cum studentibus colloquebar linguâ Latinâ.
His viginti annis in periodicis commentariis Latinis (quales sunt Ephemeris, Latinitas, Lupa, M.A.S., Melissa, Retiarius , Rumor Varius, Vox Latina) publici iuris feci numerosas symbolas Latinas.
Quibus symbolîs praecipuê tractavi artem criticam, lexicographiam, naturalium scientiarum terminologiam atque litteraturam, necnon modernas narrationes fabulasque Romanicas in Latinum conversas.
A Fundatione Melissae Bruxellensi in lucem edita sunt quattuor opera mei Latina, tria opera e Germanico sermone in Latinum conversa, quae sunt Aranea nigra fabula  novella leremiae Gotthelf et Baro Mynchusanus liber puerilis Erici Kästner et Fragrantia fabula Romanica Patricii Süskind, necnon Glossarium Fragrantiae a me originaliter Latinê scriptum.
Paginis sequentibus te certiorem faciam de versionibus textuumque editionibus a me praebendis. Pro omnibus rebus a te benignê monitis et propositis et commendatis gratias tibi agam ineffabiles; ceterum tibi exopto, ut quam maximê oblecteris linguâ litteraturâque Latinâ perfructus.

Vale pancraticê !

Dr Nicolaus Gross
retro